- NORMA
- NORMAinventum Theodori Samii, Plin. l. 7. c. 56. Graecis γνώμων, est quâ anguli exiguntur, a recri sint, ut perpendiculum, quô altitudines: linea vel regula, quâ longitudines explorantur. Lucianus in Harmonide, Ὁ γνώμων φασὶ καὶ ὁ κανὼν τῶ τοιούτων, norma et regula talium. Glossae, norma, ἀκολουθίᾳ, τύπος, καλάπους, γνώμων. Cicero Academ. 2. Atqui si id crederemus, non egeremus perpendiculis, non normis, non regulis: καθέτοις, γνώμοσι, κανόσι. Componitur ex angulis rectis et Latinae literae L. formâ repraesentatur: unde angulus rectus Normalis proprie Latinis dictus, qui ex rectis lineis comprehenditur; acutus, quia compressior rectô, minus Normali et obtusus, quia recti excedit normam, plus Normali appellatur. Quam in rem vide Salmas. ad Solin. p. 669. et supra in voce e γνώμη detortâ, Groma. Monasticae Rei Scriptoribus, Norma, regula Monastica est, Tartarius Floriacensis de S. Mauri Translat.O decus Abbatum, lampas clarissima Patrum,Audio te tantum, quantum decet esse Magistrum,Teque tuosque sacram directô tramite NormamObservare, pius quam constituit Benedictus, etc.Hinc in Charta Donationis seu fundationis Abbatiae Agaunensis apud Car. du Fresne, Normae dicuntur turmae Monachicae, ex variis Monasteriis erutae, quas in recens a se exstructum Agaunense Monasterium induxerat Sigismundus, eô numerô, ut in deficiens esset Hymnodia, eaeque in obeundis Ecclesiasticis et Canonicis Officiis vicissim sibi succederent. Appellantur vero ipsi singulae novem turmae, Normae, quod singula Monasteria (Granense, Isianum, Iurense, Molvenso etc.) unde accersitae erant, suis regerentur Normis ac regulis. Locus sic habet: Sanctus Victorius, Gratianopolitanae Urbis Episcopus ait ---- Recte mihi videtur, ut secundum plenissimam devotionem Domini Regis et psallendi institutionibus, fiant novem Normae, i. e. Granensis, Isiana etc. ut succedentes sibi in Offictis Canonicis, i. e. Nocturnis, Matutinis, Prima, Tertia, Sexta, Nona, Vespertina, in hac die noctuque indesinenter Domino famulentur. Item, Quidquid a Prioribus ordinatum fuerit, iuniores sine murmuratione expleant et per singulas Normas Decani constituantur digni, ut Abbas, divisô pondere, de providentia eorum sit securus. Unde in Formulis veterib. Lindenbrogii, 21. 22. Ubi illustris Custrix praeesse videtur, una cum Norma plurium ancillarum ibidem consistentium. Charta Chilperici Regis apud Meurissium in Episc. Metens. p. 146. Ubi venerabilis vir Leutberius Abba, una cum Norma plurium Clericorum deservire videntur, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.